Epistola ad Hebraeos*

Caput 11: Versus 1

Est autem fides.Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est:Fides est substantia sperandarum rerum,id est, causa quae res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fidessubstantia,quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona aedificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis.Argumentum,id est certitudo rerum quae non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchae, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiae per quam sunt speranda. Et hoc est:In hac testimonium,justitiae, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse.Senes:Hoc dicit, non quod aetate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint.
(* Traductions européennes)